Из - за своей невнимательности я пропустил текста письма в тексте описания манускрипта.
Пришлось делать запрос в библиотеку, в которой мне вежливо указали где его найти:
"Reuerende et Eximie Domine in Christo Pater.
Librum hunc ab amico singulari mihi testamento relictum, mox eundem tibi amicissime Athanisi ubi primum possidere coepi, animo destinaui: siquidem persuasum habui a nullo nisi abs te legi posse. Petijt aliquando per litteras ejusdem libri tum possessor judicium tuum parte aliqua a se descripta et tibi transmissa, ex qua reliqua a te legi posse persuasum habuit; uerum librum ipsum transmittere tum recusabat in quo discifrando posuit indefessum laborem, uti manifestum ex conatibus ejusdem hic una tibi transmissis neque prius huius spei quam uitae suae finem fecit. Verum labor hic frustraneus fuit, siquidem non nisi suo Kirchero obediunt eiusmodi sphinges. Accipe ergo modo quod pridem tibi debebatur hoc qualecunque mei erga te affectus indicium; huiusque seras, si quae sunt, consueta tibi felicitate perrumpe. retulit mihi D. Doctor Raphael Ferdinandi tertij Regis tum Boemiae in lingua boemica instructor dictum librum fuisse Rudolphi Imperatoris, pro quo ipse latori qui librum attulisset 600 ducatos praesentarit, authorem uero ipsum putabat esse Rogerium Bacconem Anglum. ego judicium meum hic suspendo. tu uero quid nobis hic sentiendum defini, cujus fauori et gratiae me totum commendo maneoque. Reuerentiae Vestrae.
Ad Obsequia Joannes Marcus Marci a Cronland. Pragae 19. Augusti AD 1666"
Время доставать учебник латинского.
Подписаться на:
Комментарии к сообщению (Atom)
Комментариев нет:
Отправить комментарий